Encontrados 621 resultados para: Regis
percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ (Liber II Regum 15, 5)
anno tricesimo octavo Azariæ regis Judæ regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israël in Samaria sex mensibus (Liber II Regum 15, 8)
Sellum filius Jabes regnavit tricesimo nono anno Azariæ regis Judæ regnavit autem uno mense in Samaria (Liber II Regum 15, 13)
anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria (Liber II Regum 15, 17)
anno quinquagesimo Azariæ regis Judæ regnavit Phaceja filius Manahem super Israël in Samaria biennio (Liber II Regum 15, 23)
anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Judæ regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis (Liber II Regum 15, 27)
in diebus Phacee regis Israël venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Ajom et Abel domum Maacha et Janœ et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios (Liber II Regum 15, 29)
anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda (Liber II Regum 15, 32)
anno septimodecimo Phacee filii Romeliæ regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda (Liber II Regum 16, 1)
misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriæ et de manu regis Israël qui consurrexerunt adversum me (Liber II Regum 16, 7)
et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera (Liber II Regum 16, 8)
perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus et similitudinem juxta omne opus ejus (Liber II Regum 16, 10)
