Encontrados 210 resultados para: Regi

  • Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • dixeruntque Nabuchodonosor regi Rex in æternum vive (Prophetia Danielis 3, 9)

  • Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor Non oportet nos de hac re respondere tibi. (Prophetia Danielis 3, 16)

  • et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. (Prophetia Danielis 3, 32)

  • Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt Vere rex. (Prophetia Danielis 3, 91)

  • Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. (Prophetia Danielis 5, 8)

  • Regina autem pro re, quæ acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est et proloquens ait Rex in æternum vive non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur. (Prophetia Danielis 5, 10)

  • Tunc principes, et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei Dari rex in æternum vive (Prophetia Danielis 6, 6)

  • Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • Et Daniel regi respondens ait Rex in æternum vive (Prophetia Danielis 6, 21)

  • Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)

  • siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israël in voluntate sua (Prophetia Osee 10, 6)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina