Mosaico decorativo

Encontrados 2484 resultados para: Reges Israel

  • dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israël octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Juda quingenta milia pugnatorum (Liber II Samuelis 24, 9)

  • inmisitque Dominus pestilentiam in Israël de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum (Liber II Samuelis 24, 15)

  • et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ et cohibita est plaga ab Israël (Liber II Samuelis 24, 25)

  • quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem (Liber I Regum 1, 3)

  • verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te (Liber I Regum 1, 20)

  • quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie (Liber I Regum 1, 30)

  • et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 34)

  • et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam (Liber I Regum 1, 35)

  • insuper et hæc locutus est benedictus Dominus Deus Israël qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis (Liber I Regum 1, 48)

  • ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)

  • tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël Abner filio Ner et Amasa filio Jether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem prœlii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus (Liber I Regum 2, 5)

  • dies autem quibus regnavit David super Israël quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus (Liber I Regum 2, 11)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina