Mosaico decorativo

Encontrados 482 resultados para: Regem

  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum (Liber Esther 2, 21)

  • exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginæ ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo (Liber Esther 4, 8)

  • omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)

  • vade et congrega omnes Judæos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter jejunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo (Liber Esther 4, 16)

  • ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum jugulare cupientium (Liber Esther 6, 2)

  • traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem (Liber Esther 7, 4)

  • statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est (Liber Esther 9, 11)

  • et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci (Liber Esther 9, 25)

  • terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui præparatur ad prœlium (Liber Iob 15, 24)

  • Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te (Liber Psalmorum 19, 10)

  • Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan (Liber Psalmorum 134, 11)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina