Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • itaque rex exasperatus et pessimis hujus criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione jubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam (Liber II Maccabaeorum 14, 27)

  • quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quæ convenerant irrita faceret nihil læsus a viro (Liber II Maccabaeorum 14, 28)

  • sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua præceptum perficeret (Liber II Maccabaeorum 14, 29)

  • at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore (Liber II Maccabaeorum 14, 30)

  • quod ut ille cognovit fortiter se a viro præventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus jussit sibi tradi virum (Liber II Maccabaeorum 14, 31)

  • quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur extendens manum ad templum (Liber II Maccabaeorum 14, 32)

  • juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo (Liber II Maccabaeorum 14, 33)

  • hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in judaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia (Liber II Maccabaeorum 14, 38)

  • volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos misit milites quingentos ut eum conprehenderent (Liber II Maccabaeorum 14, 39)

  • turbis autem inruere domum ejus et januam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum jam conprehenderetur gladio se petit (Liber II Maccabaeorum 14, 41)

  • sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbæ intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum præcipitavit semet ipsum viriliter in turbas (Liber II Maccabaeorum 14, 43)

  • et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis ejus magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit (Liber II Maccabaeorum 14, 45)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina