Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina jaciebant ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione cadebant (Liber II Maccabaeorum 10, 30)

  • Timotheus autem confugit in Gazara præsidium munitum cui præerat Cæreas (Liber II Maccabaeorum 10, 32)

  • at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos jactabant (Liber II Maccabaeorum 10, 34)

  • sed cum dies quinta inlucesceret viginti juvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant (Liber II Maccabaeorum 10, 35)

  • sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare (Liber II Maccabaeorum 10, 36)

  • per continuum autem biduum præsidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cærean et Apollofanem occiderunt (Liber II Maccabaeorum 10, 37)

  • sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum præpositus graviter ferens de his quæ acciderant (Liber II Maccabaeorum 11, 1)

  • congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Judæos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum (Liber II Maccabaeorum 11, 2)

  • nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat (Liber II Maccabaeorum 11, 4)

  • ingressus autem Judæam et adpropians Bethsuræ quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud præsidium expugnabat (Liber II Maccabaeorum 11, 5)

  • ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël (Liber II Maccabaeorum 11, 6)

  • et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis (Liber II Maccabaeorum 11, 7)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina