Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se præ superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • reliquit autem et præpositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est (Liber II Maccabaeorum 5, 22)

  • cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)

  • qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit (Liber II Maccabaeorum 5, 25)

  • omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit (Liber II Maccabaeorum 5, 26)

  • sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus (Liber II Maccabaeorum 6, 1)

  • contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Jovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Jovis Hospitalis (Liber II Maccabaeorum 6, 2)

  • nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quæ non licebat (Liber II Maccabaeorum 6, 4)

  • altare etiam plenum erat inlicitis quæ legibus prohibebantur (Liber II Maccabaeorum 6, 5)

  • ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire (Liber II Maccabaeorum 6, 7)

  • decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent ut sacrificarent (Liber II Maccabaeorum 6, 8)

  • eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam (Liber II Maccabaeorum 6, 9)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina