Encontrados 20233 resultados para: Re
et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso (Liber I Maccabaeorum 11, 68)
insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt prœlium (Liber I Maccabaeorum 11, 69)
et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Judas filius Chalfi princeps militiæ exercitus (Liber I Maccabaeorum 11, 70)
et reversus est ad eos in prœlium et convertit illos et pugnaverunt (Liber I Maccabaeorum 11, 72)
et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc (Liber I Maccabaeorum 11, 73)
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Jonatha in Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
et vidit Jonathas quia tempus eum juvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Jonathas summus sacerdos et gens Judæorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam (Liber I Maccabaeorum 12, 3)
et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Juda cum pace (Liber I Maccabaeorum 12, 4)
Jonathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Judæorum Spartiatis fratribus salutem (Liber I Maccabaeorum 12, 6)
jam pridem missæ erant epistulæ ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est (Liber I Maccabaeorum 12, 7)
et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia (Liber I Maccabaeorum 12, 8)