Encontrados 20233 resultados para: Re
et cessavit gladius ex Israël et habitavit Jonathas in Machemas et cœpit Jonathas ibi judicare populum et exterminavit impios ex Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 73)
et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic (Liber I Maccabaeorum 10, 1)
et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prœlium (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
et misit Demetrius ad Jonathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum (Liber I Maccabaeorum 10, 3)
dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos (Liber I Maccabaeorum 10, 4)
recordabitur enim omnium quæ fecimus in eum et in fratrem ejus et in gentem ejus (Liber I Maccabaeorum 10, 5)
et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium ejus et obsides qui erant in arce jussit tradi ei (Liber I Maccabaeorum 10, 6)
et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum (Liber I Maccabaeorum 10, 8)
et traditi sunt Jonathæ obsides et reddidit eos parentibus suis (Liber I Maccabaeorum 10, 9)
et habitavit Jonathas in Hierusalem et cœpit ædificare et innovare civitatem (Liber I Maccabaeorum 10, 10)
et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 11)
et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam (Liber I Maccabaeorum 10, 13)