Encontrados 20233 resultados para: Re
Dominus conterens bella Dominus nomen est illi (Liber Iudith 16, 3)
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum (Liber Iudith 16, 4)
venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ cujus multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles (Liber Iudith 16, 5)
dixit se incensurum fines meos et juvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in prædam et virgines in captivitatem (Liber Iudith 16, 6)
tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti (Liber Iudith 16, 13)
Adonai Domine magnus es tu et præclarus in virtute et quem superare nemo potest (Liber Iudith 16, 16)
tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuæ (Liber Iudith 16, 17)
et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas (Liber Iudith 16, 22)
erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith (Liber Iudith 16, 24)
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)
erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ ex quo defunctus est Manasses vir ejus (Liber Iudith 16, 26)
in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis (Liber Iudith 16, 30)