Encontrados 20233 resultados para: Re
consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant dixit Jacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum (Liber Genesis 43, 2)
respondit Judas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione jurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum (Liber Genesis 43, 3)
si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria (Liber Genesis 43, 4)
si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43, 5)
dixit eis Israël in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem (Liber Genesis 43, 6)
at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum (Liber Genesis 43, 7)
Judas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri (Liber Genesis 43, 8)
ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore (Liber Genesis 43, 9)
igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum (Liber Genesis 43, 11)
pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit (Liber Genesis 43, 12)
sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum (Liber Genesis 43, 13)
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero (Liber Genesis 43, 14)