Encontrados 20233 resultados para: Re
præcepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini (Liber II Paralipomenon 31, 4)
quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quæ gignit humus decimas obtulerunt (Liber II Paralipomenon 31, 5)
mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eos (Liber II Paralipomenon 31, 7)
cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israël (Liber II Paralipomenon 31, 8)
interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita jacerent acervi (Liber II Paralipomenon 31, 9)
respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis (Liber II Paralipomenon 31, 10)
præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini quod cum fecissent (Liber II Paralipomenon 31, 11)
post quem Jeihel et Azazias et Naath et Asaël et Jerimoth Jozabath quoque et Helihel et Jesmachias et Maath et Banajas præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant (Liber II Paralipomenon 31, 13)
Core vero filius Jemna Levites et janitor orientalis portæ præpositus erat his quæ sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum (Liber II Paralipomenon 31, 14)
et sub cura ejus Eden et Meniamin Hiesue et Samejas Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque majoribus (Liber II Paralipomenon 31, 15)
exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus juxta divisiones suas (Liber II Paralipomenon 31, 16)
sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis (Liber II Paralipomenon 31, 19)