Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hiechelia de Hierusalem (Liber II Paralipomenon 26, 3)

  • fecitque quod erat rectum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus (Liber II Paralipomenon 26, 4)

  • et exquisivit Deum in diebus Zacchariæ intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus (Liber II Paralipomenon 26, 5)

  • denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Jabniæ murumque Azoti ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim (Liber II Paralipomenon 26, 6)

  • pendebantque Ammanitæ munera Oziæ et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias (Liber II Paralipomenon 26, 8)

  • ædificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas (Liber II Paralipomenon 26, 9)

  • extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturæ deditus (Liber II Paralipomenon 26, 10)

  • fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis (Liber II Paralipomenon 26, 11)

  • et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant (Liber II Paralipomenon 26, 13)

  • et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen ejus procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum (Liber II Paralipomenon 26, 15)

  • sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 16)

  • statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi (Liber II Paralipomenon 26, 17)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina