Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Jojadæ reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ (Liber II Paralipomenon 24, 14)

  • sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus (Liber II Paralipomenon 24, 16)

  • postquam autem obiit Jojada ingressi sunt principes Juda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis (Liber II Paralipomenon 24, 17)

  • et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Judam et Hierusalem propter hoc peccatum (Liber II Paralipomenon 24, 18)

  • mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant (Liber II Paralipomenon 24, 19)

  • spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Jojadæ sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis hæc dicit Dominus quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • qui congregati adversus eum miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini (Liber II Paralipomenon 24, 21)

  • et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojadæ pater illius secum sed interfecit filium ejus qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat (Liber II Paralipomenon 24, 22)

  • cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriæ venitque in Judam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam prædam miserunt regi Damascum (Liber II Paralipomenon 24, 23)

  • et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia (Liber II Paralipomenon 24, 24)

  • et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum (Liber II Paralipomenon 24, 25)

  • porro filii ejus ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 24, 27)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina