Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • quam cum vidisset Judas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur (Liber Genesis 38, 15)

  • ingrediensque ad eam ait dimitte me ut cœam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo (Liber Genesis 38, 16)

  • dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris (Liber Genesis 38, 17)

  • ait Judas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier (Liber Genesis 38, 18)

  • misit autem Judas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam (Liber Genesis 38, 20)

  • interrogavit homines loci illius ubi est mulier quæ sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix (Liber Genesis 38, 21)

  • reversus est ad Judam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum (Liber Genesis 38, 22)

  • ait Judas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam (Liber Genesis 38, 23)

  • ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Judas producite eam ut conburatur (Liber Genesis 38, 24)

  • quæ cum educeretur ad pœnam misit ad socerum suum dicens de viro cujus hæc sunt concepi cognosce cujus sit anulus et armilla et baculus (Liber Genesis 38, 25)

  • iste egreditur prior (Liber Genesis 38, 28)

  • illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares (Liber Genesis 38, 29)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina