Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël regnavit Amasias filius Joas regis Juda (Liber II Regum 14, 1)

  • viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem (Liber II Regum 14, 2)

  • et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater ejus juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit (Liber II Regum 14, 3)

  • cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum (Liber II Regum 14, 5)

  • filios autem eorum qui occiderant non occidit juxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut præcepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur (Liber II Regum 14, 6)

  • ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in prœlio vocavitque nomen ejus Jecethel usque in præsentem diem (Liber II Regum 14, 7)

  • tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Hieu regis Israël dicens veni et videamus nos (Liber II Regum 14, 8)

  • remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda dicens carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano et conculcaverunt carduum (Liber II Regum 14, 9)

  • percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Juda tecum (Liber II Regum 14, 10)

  • et non adquievit Amasias ascenditque Joas rex Israël et viderunt se ipse et Amasias rex Juda in Bethsames oppido Judæ (Liber II Regum 14, 11)

  • Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Regum 14, 13)

  • tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam (Liber II Regum 14, 14)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina