Encontrados 20233 resultados para: Re
dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quærere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et projecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere (Liber II Regum 2, 16)
cœgeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quæsissent tribus diebus non invenerunt (Liber II Regum 2, 17)
et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire (Liber II Regum 2, 18)
egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait hæc dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas (Liber II Regum 2, 21)
ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (Liber II Regum 2, 23)
qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros (Liber II Regum 2, 24)
abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam (Liber II Regum 2, 25)
Joram vero filius Ahab regnavit super Israël in Samaria anno octavodecimo Josaphat regis Judæ regnavitque duodecim annis (Liber II Regum 3, 1)
verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël adhesit nec recessit ab eis (Liber II Regum 3, 3)
porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israël centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis (Liber II Regum 3, 4)
cumque mortuus fuisset Ahab prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël (Liber II Regum 3, 5)
egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria et recensuit universum Israël (Liber II Regum 3, 6)