Encontrados 20233 resultados para: Re
adhuc loquebantur et ecce Raël veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat (Liber Genesis 29, 9)
quam cum vidisset Jacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur (Liber Genesis 29, 10)
et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit (Liber Genesis 29, 11)
et indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccæ at illa festinans nuntiavit patri suo (Liber Genesis 29, 12)
respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius (Liber Genesis 29, 14)
quam diligens Jacob ait serviam tibi pro Raël filia tua minore septem annis (Liber Genesis 29, 18)
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me (Liber Genesis 29, 19)
dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia jam tempus expletum est ut ingrediar ad eam (Liber Genesis 29, 21)
et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum (Liber Genesis 29, 23)
dans ancillam filiæ Zelpham nomine ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam (Liber Genesis 29, 24)
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Raël servivi tibi quare inposuisti mihi (Liber Genesis 29, 25)
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias (Liber Genesis 29, 26)