Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)

  • hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni cælo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur (Liber Deuteronomii 2, 25)

  • misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens (Liber Deuteronomii 2, 26)

  • alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum (Liber Deuteronomii 2, 28)

  • noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides (Liber Deuteronomii 2, 30)

  • dixitque Dominus ad me ecce cœpi tradere tibi Seon et terram ejus incipe possidere eam (Liber Deuteronomii 2, 31)

  • egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad prœlium in Jesa (Liber Deuteronomii 2, 32)

  • cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam (Liber Deuteronomii 2, 34)

  • absque jumentis quæ in partem venere prædantium et spoliis urbium quas cepimus (Liber Deuteronomii 2, 35)

  • ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quæ adiacent torrenti Jeboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster (Liber Deuteronomii 2, 37)

  • itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai (Liber Deuteronomii 3, 1)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina