Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus (Liber Genesis 18, 13)

  • numquid Deo est quicquam difficile juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium (Liber Genesis 18, 14)

  • negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti (Liber Genesis 18, 15)

  • cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos (Liber Genesis 18, 16)

  • dixitque Dominus num celare potero Abraham quæ gesturus sum (Liber Genesis 18, 17)

  • descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam (Liber Genesis 18, 21)

  • absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio fiatque justus sicut impius non est hoc tuum qui judicas omnem terram nequaquam facies judicium (Liber Genesis 18, 25)

  • respondens Abraham ait quia semel cœpi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis (Liber Genesis 18, 27)

  • ne quæso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta (Liber Genesis 18, 30)

  • abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum (Liber Genesis 18, 33)

  • veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra (Liber Genesis 19, 1)

  • conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt (Liber Genesis 19, 3)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina