Encontrados 20233 resultados para: Re
plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit (Epistula II Ioannis 1, 12)
carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua (Epistula III Ioannis 1, 2)
majorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes (Epistula III Ioannis 1, 4)
carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos (Epistula III Ioannis 1, 5)
qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ quos bene facies deducens digne Deo (Epistula III Ioannis 1, 6)
nos ergo debemus suscipere hujusmodi ut cooperatores simus veritatis (Epistula III Ioannis 1, 8)
scripsissem forsitan ecclesiæ sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos (Epistula III Ioannis 1, 9)
propter hoc si venero commoneam ejus opera quæ facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit (Epistula III Ioannis 1, 10)
Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est (Epistula III Ioannis 1, 12)
multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi (Epistula III Ioannis 1, 13)
spero autem protinus te videre et os ad os loquemur (Epistula III Ioannis 1, 14)
Judas Jesu Christi servus frater autem Jacobi his qui in Deo Patre dilectis et Jesu Christo conservatis vocatis (Epistula Iudae 1, 1)