Encontrados 20233 resultados para: Re
nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus (Epistula I ad Timotheum 6, 7)
tu autem o homo Dei hæc fuge sectare vero justitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem (Epistula I ad Timotheum 6, 11)
certa bonum certamen fidei adprehende vitam æternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus (Epistula I ad Timotheum 6, 12)
præcipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen (Epistula I ad Timotheum 6, 16)
divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum (Epistula I ad Timotheum 6, 17)
bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare (Epistula I ad Timotheum 6, 18)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro (Epistula II ad Timotheum 1, 2)
desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear (Epistula II ad Timotheum 1, 4)