Encontrados 20233 resultados para: Re
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Epistula ad Ephesios 4, 3)
quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ (Epistula ad Ephesios 4, 9)
qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes cælos ut impleret omnia (Epistula ad Ephesios 4, 10)
et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores (Epistula ad Ephesios 4, 11)
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus (Epistula ad Ephesios 4, 15)
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris (Epistula ad Ephesios 4, 22)
renovamini autem spiritu mentis vestræ (Epistula ad Ephesios 4, 23)
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Epistula ad Ephesios 4, 24)
irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram (Epistula ad Ephesios 4, 26)
nolite locum dare diabolo (Epistula ad Ephesios 4, 27)
qui furabatur jam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Epistula ad Ephesios 4, 28)
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad ædificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus (Epistula ad Ephesios 4, 29)