Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca (Actus Apostolorum 10, 13)

  • hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in cælum (Actus Apostolorum 10, 16)

  • et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad januam (Actus Apostolorum 10, 17)

  • et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium (Actus Apostolorum 10, 18)

  • Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quærunt te (Actus Apostolorum 10, 19)

  • qui dixerunt Cornelius centurio vir justus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Judæorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te (Actus Apostolorum 10, 22)

  • introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum (Actus Apostolorum 10, 23)

  • altera autem die introivit Cæsaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis (Actus Apostolorum 10, 24)

  • dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro judæo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem (Actus Apostolorum 10, 28)

  • mitte ergo in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare (Actus Apostolorum 10, 32)

  • confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino (Actus Apostolorum 10, 33)

  • Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo (Actus Apostolorum 10, 38)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina