Encontrados 20233 resultados para: Re
dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum noli scribere rex Judæorum sed quia ipse dixit rex sum Judæorum (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)
respondit Pilatus quod scripsi scripsi (Evangelium secundum Ioannem 19, 22)
cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suæ mulier ecce filius tuus (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)
postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Judæi ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo (Evangelium secundum Ioannem 19, 32)
ad Jesum autem cum venissent ut viderunt eum jam mortuum non fregerunt ejus crura (Evangelium secundum Ioannem 19, 33)
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est ejus testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Jesu occultus autem propter metum Judæorum ut tolleret corpus Jesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Jesu (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Jesum nocte primum ferens mixturam murræ et alœs quasi libras centum (Evangelium secundum Ioannem 19, 39)
acceperunt ergo corpus Jesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Judæis est sepelire (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)
currebant autem duo simul et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 4)