Encontrados 20233 resultados para: Re
respondit Jesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Judæ Simonis Scariotis (Evangelium secundum Ioannem 13, 26)
quidam enim putabant quia loculos habebat Judas quia dicit ei Jesus eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
filioli adhuc modicum vobiscum sum quæretis me et sicut dixi Judæis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Jesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)
respondit Jesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges (Evangelium secundum Ioannem 13, 38)
non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
in domo Patris mei mansiones multæ sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum (Evangelium secundum Ioannem 14, 2)
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)
dicit ei Jesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum (Evangelium secundum Ioannem 14, 7)
dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis (Evangelium secundum Ioannem 14, 8)