Encontrados 20233 resultados para: Re
quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis (Evangelium secundum Ioannem 12, 5)
pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis (Evangelium secundum Ioannem 12, 8)
cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est et venerunt non propter Jesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent (Evangelium secundum Ioannem 12, 10)
quia multi propter illum abibant ex Judæis et credebant in Jesum (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)
hæc non cognoverunt discipuli ejus primum sed quando glorificatus est Jesus tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo et hæc fecerunt ei (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo (Evangelium secundum Ioannem 12, 20)
hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilææ et rogabant eum dicentes domine volumus Jesum videre (Evangelium secundum Ioannem 12, 21)
venit Philippus et dicit Andreæ Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu (Evangelium secundum Ioannem 12, 22)