Encontrados 20233 resultados para: Re
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
et alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
alii dicebant hæc verba non sunt dæmonium habentis numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
respondit eis Jesus loquor vobis et non creditis opera quæ ego facio in nomine Patris mei hæc testimonium perhibent de me (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis (Evangelium secundum Ioannem 10, 26)
Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)
sustulerunt lapides Judæi ut lapidarent eum (Evangelium secundum Ioannem 10, 31)
respondit eis Jesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
responderunt ei Judæi de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
respondit eis Jesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)