Encontrados 20233 resultados para: Re
et continuo venerunt discipuli ejus et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quæris aut quid loqueris cum ea (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)
interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca (Evangelium secundum Ioannem 4, 31)
ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis (Evangelium secundum Ioannem 4, 32)
dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare (Evangelium secundum Ioannem 4, 33)
nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albæ sunt jam ad messem (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam æternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit (Evangelium secundum Ioannem 4, 36)
ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis (Evangelium secundum Ioannem 4, 38)
ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quæcumque feci (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
et multo plures crediderunt propter sermonem ejus (Evangelium secundum Ioannem 4, 41)
et mulieri dicebant quia jam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)