Encontrados 20233 resultados para: Re
et cum adpropinquaret jam ad descensum montis Oliveti cœperunt omnes turbæ discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in cælo et gloria in excelsis (Evangelium secundum Lucam 19, 38)
et quidam Pharisæorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos (Evangelium secundum Lucam 19, 39)
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ (Evangelium secundum Lucam 19, 44)
et ingressus in templum cœpit eicere vendentes in illo et ementes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribæ et principes plebis quærebant illum perdere (Evangelium secundum Lucam 19, 47)
et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de cælo dicet quare ergo non credidistis illi (Evangelium secundum Lucam 20, 5)
et responderunt se nescire unde esset (Evangelium secundum Lucam 20, 7)
cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineæ darent illi qui cæsum dimiserunt eum inanem (Evangelium secundum Lucam 20, 10)