Encontrados 20233 resultados para: Re
at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum præterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer (Evangelium secundum Lucam 15, 29)
sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum (Evangelium secundum Lucam 15, 30)
epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est (Evangelium secundum Lucam 15, 32)
et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuæ jam enim non poteris vilicare (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco (Evangelium secundum Lucam 16, 3)
scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas (Evangelium secundum Lucam 16, 4)
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in æterna tabernacula (Evangelium secundum Lucam 16, 9)
si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis (Evangelium secundum Lucam 16, 11)
nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonæ (Evangelium secundum Lucam 16, 13)
lex et prophetæ usque ad Johannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
facilius est autem cælum et terram præterire quam de lege unum apicem cadere (Evangelium secundum Lucam 16, 17)