Encontrados 20233 resultados para: Re
factum est autem post hæc verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Johannem et Jacobum et ascendit in montem ut oraret (Evangelium secundum Lucam 9, 28)
et factum est dum oraret species vultus ejus altera et vestitus ejus albus refulgens (Evangelium secundum Lucam 9, 29)
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Jesum præceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliæ nesciens quid diceret (Evangelium secundum Lucam 9, 33)
et dum fieret vox inventus est Jesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quæ viderant (Evangelium secundum Lucam 9, 36)
et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi (Evangelium secundum Lucam 9, 38)
et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt (Evangelium secundum Lucam 9, 40)
respondens autem Jesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum (Evangelium secundum Lucam 9, 41)
et cum accederet elisit illum dæmonium et dissipavit (Evangelium secundum Lucam 9, 42)
et increpavit Jesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri ejus (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
at Jesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)