Encontrados 20233 resultados para: Re
et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia (Evangelium secundum Lucam 5, 2)
ascendens autem in unam navem quæ erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam (Evangelium secundum Lucam 5, 4)
et respondens Simon dixit illi præceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum (Evangelium secundum Lucam 5, 6)
et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur (Evangelium secundum Lucam 5, 7)
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
similiter autem Jacobum et Johannem filios Zebedæi qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Jesus noli timere ex hoc jam homines eris capiens (Evangelium secundum Lucam 5, 10)
et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum (Evangelium secundum Lucam 5, 11)
et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Jesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare (Evangelium secundum Lucam 5, 12)
et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo (Evangelium secundum Lucam 5, 13)
et ipse præcepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Lucam 5, 14)