Encontrados 20233 resultados para: Re
Jesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent (Evangelium secundum Marcum 15, 6)
et cum ascendisset turba cœpit rogare sicut semper faciebat illis (Evangelium secundum Marcum 15, 8)
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis (Evangelium secundum Marcum 15, 11)
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Jesum flagellis cæsum ut crucifigeretur (Evangelium secundum Marcum 15, 15)
et cœperunt salutare eum have rex Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 18)
et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum (Evangelium secundum Marcum 15, 20)
et angariaverunt prætereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem ejus (Evangelium secundum Marcum 15, 21)
et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariæ locus (Evangelium secundum Marcum 15, 22)
et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit (Evangelium secundum Marcum 15, 23)