Encontrados 20233 resultados para: Re
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis (Evangelium secundum Marcum 13, 21)
sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terræ usque ad summum cæli (Evangelium secundum Marcum 13, 27)
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis et janitori præcipiat ut vigilet (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes (Evangelium secundum Marcum 13, 36)
erat autem pascha et azyma post biduum et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent et occiderent (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi (Evangelium secundum Marcum 14, 2)
et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput ejus (Evangelium secundum Marcum 14, 3)
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est (Evangelium secundum Marcum 14, 4)
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam (Evangelium secundum Marcum 14, 5)
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis (Evangelium secundum Marcum 14, 7)