Encontrados 20233 resultados para: Re
et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem fratrem ejus et ducit illos in montem excelsum seorsum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies ejus sicut sol vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix (Evangelium secundum Matthaeum 17, 2)
respondens autem Petrus dixit ad Jesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
et accessit Jesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere (Evangelium secundum Matthaeum 17, 7)
et descendentibus illis de monte præcepit Jesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat (Evangelium secundum Matthaeum 17, 9)
et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribæ dicunt quod Heliam oporteat primum venire (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia (Evangelium secundum Matthaeum 17, 11)
et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam sæpe cadit in ignem et crebro in aquam (Evangelium secundum Matthaeum 17, 14)
et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 15)
respondens Jesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me (Evangelium secundum Matthaeum 17, 16)
et increpavit ei Jesus et exiit ab eo dæmonium et curatus est puer ex illa hora (Evangelium secundum Matthaeum 17, 17)
tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)