Encontrados 20233 resultados para: Re
et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias ejus et cogitationes ejus reddam ei (Prophetia Osee 4, 9)
et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo (Prophetia Osee 4, 10)
super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra ejus ideo fornicabuntur filiæ vestræ et sponsæ vestræ adulteræ erunt (Prophetia Osee 4, 13)
non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit (Prophetia Osee 4, 14)
si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus (Prophetia Osee 4, 15)
separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores ejus (Prophetia Osee 4, 18)
audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)
non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt (Prophetia Osee 5, 4)
et respondebit arrogantia Israël in facie ejus et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Judas cum eis (Prophetia Osee 5, 5)
in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis (Prophetia Osee 5, 6)
Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israël ostendi fidem (Prophetia Osee 5, 9)
calumniam patiens Ephraim fractus judicio quoniam cœpit abire post sordem (Prophetia Osee 5, 11)