Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia (Prophetia Danielis 5, 22)

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Hæc est autem scriptura, quæ digesta est MANE, THECEL, PHARES. (Prophetia Danielis 5, 25)

  • Et hæc est interpretatio sermonis. MANE numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. (Prophetia Danielis 5, 26)

  • PHARES divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. (Prophetia Danielis 5, 28)

  • Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. (Prophetia Danielis 5, 29)

  • Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus. (Prophetia Danielis 5, 30)

  • Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos. (Prophetia Danielis 5, 31)

  • Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. (Prophetia Danielis 6, 1)

  • Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. (Prophetia Danielis 6, 2)

  • Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. (Prophetia Danielis 6, 4)

  • Tunc principes, et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei Dari rex in æternum vive (Prophetia Danielis 6, 6)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina