Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • propterea pastores audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 34, 7)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quæsierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant (Prophetia Ezechielis 34, 8)

  • propterea pastores audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 34, 9)

  • hæc dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra eis in escam (Prophetia Ezechielis 34, 10)

  • quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas (Prophetia Ezechielis 34, 11)

  • sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersæ fuerant in die nubis et caliginis (Prophetia Ezechielis 34, 12)

  • et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israël in rivis et in cunctis sedibus terræ (Prophetia Ezechielis 34, 13)

  • in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israël erunt pascuæ eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël (Prophetia Ezechielis 34, 14)

  • ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 15)

  • quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in judicio (Prophetia Ezechielis 34, 16)

  • vos autem greges mei hæc dicit Dominus Deus ecce ego judico inter pecus et pecus arietum et hircorum (Prophetia Ezechielis 34, 17)

  • nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis (Prophetia Ezechielis 34, 18)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina