Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • rursumque ædificabo te et ædificaberis virgo Israël adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium (Liber Ieremiae 31, 4)

  • quia hæc dicit Dominus exultate in lætitia Jacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israël (Liber Ieremiae 31, 7)

  • ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terræ inter quos erunt cæcus et claudus et prægnans et pariens simul cœtus magnus revertentium huc (Liber Ieremiae 31, 8)

  • in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est (Liber Ieremiae 31, 9)

  • audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)

  • redemit enim Dominus Jacob et liberavit eum de manu potentioris (Liber Ieremiae 31, 11)

  • tunc lætabitur virgo in choro juvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et lætificabo a dolore suo (Liber Ieremiae 31, 13)

  • hæc dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici (Liber Ieremiae 31, 16)

  • et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos (Liber Ieremiae 31, 17)

  • audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus (Liber Ieremiae 31, 18)

  • si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 20)

  • statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israël revertere ad civitates tuas istas (Liber Ieremiae 31, 21)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina