Encontrados 20233 resultados para: Re
sin autem filio suo desponderit eam juxta morem filiarum faciet illi (Liber Exodus 21, 9)
quod si alteram ei acceperit providebit puellæ nuptias et vestimenta et pretium pudicitiæ non negabit (Liber Exodus 21, 10)
si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia (Liber Exodus 21, 11)
qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur (Liber Exodus 21, 12)
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat (Liber Exodus 21, 13)
qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur (Liber Exodus 21, 15)
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas ejus et inpensas in medicos restituat (Liber Exodus 21, 19)
qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus ejus criminis reus erit (Liber Exodus 21, 20)
si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem prægnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri judicarint (Liber Exodus 21, 22)
sin autem mors ejus fuerit subsecuta reddet animam pro anima (Liber Exodus 21, 23)
adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore (Liber Exodus 21, 25)
si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes ejus dominusque bovis innocens erit (Liber Exodus 21, 28)