Encontrados 20233 resultados para: Re
contere caput principum inimicorum dicentium non est alius præter nos (Liber Ecclesiasticus 36, 12)
congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
miserere plebi tuæ super quam invocatum est nomen tuum et Israël quem coæquasti primogenito tuo (Liber Ecclesiasticus 36, 14)
miserere civitati sanctificationis tuæ Hierusalem civitati requiei tuæ (Liber Ecclesiasticus 36, 15)
reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum (Liber Ecclesiasticus 36, 16)
da testimonium quia ab initio creaturæ tuæ sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi (Liber Ecclesiasticus 36, 22)
qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies (Liber Ecclesiasticus 36, 26)
cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem (Liber Ecclesiasticus 36, 28)
o præsumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius (Liber Ecclesiasticus 37, 3)
sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit (Liber Ecclesiasticus 37, 4)
bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat (Liber Ecclesiasticus 37, 11)