Encontrados 5422 resultados para: Rat
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei (Epistula Iacobi 1, 5)
glorietur autem frater humilis in exaltatione sua (Epistula Iacobi 1, 9)
dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem (Epistula Iacobi 1, 15)
nolite itaque errare fratres mei dilectissimi (Epistula Iacobi 1, 16)
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Epistula Iacobi 1, 17)
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (Epistula Iacobi 1, 19)
ira enim viri justitiam Dei non operatur (Epistula Iacobi 1, 20)
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ (Epistula Iacobi 2, 1)
audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 2, 5)
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano (Epistula Iacobi 2, 15)
nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam majus judicium sumitis (Epistula Iacobi 3, 1)