Encontrados 5422 resultados para: Rat
Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)
Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum (Prophetia Danielis 13, 10)
Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario æstus quippe erat (Prophetia Danielis 13, 15)
et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. (Prophetia Danielis 13, 16)
Et fecerunt sicut præceperat clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. (Prophetia Danielis 13, 18)
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)
Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. (Prophetia Danielis 13, 31)
At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. (Prophetia Danielis 13, 32)
Quæ flens suspexit ad caëlum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)
Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. (Prophetia Danielis 13, 37)
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit (Prophetia Danielis 13, 39)
Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. (Prophetia Danielis 13, 51)