Encontrados 5422 resultados para: Rat
cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten (Liber Ieremiae 51, 63)
et fecit malum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Joachim (Liber Ieremiae 52, 2)
quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Juda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis (Liber Ieremiae 52, 3)
et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiæ (Liber Ieremiae 52, 14)
de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber Ieremiae 52, 15)
columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem (Liber Ieremiae 52, 17)
columnas duas et mare unum vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus æris omnium vasorum horum (Liber Ieremiae 52, 20)
de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo ejus quattuor digitorum et intrinsecus cava erat (Liber Ieremiae 52, 21)
et de civitate tulit eunuchum unum qui erat præpositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terræ qui inventi sunt in medio civitatis (Liber Ieremiae 52, 25)
et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Joachim regis Judæ duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Joachim regis Judæ et eduxit eum de domo carceris (Liber Ieremiae 52, 31)
ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suæ et prævaricationis omnium desiderabilium suorum quæ habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus (Lamentationes 1, 7)
DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion effudit quasi ignem indignationem suam (Lamentationes 2, 4)