Encontrados 5422 resultados para: Rat
et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazaræ et Bethsuræ et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei (Liber I Maccabaeorum 14, 7)
et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret (Liber I Maccabaeorum 14, 12)
ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus et ipse obtineret regionem et civitates in ea (Liber I Maccabaeorum 14, 17)
scripserunt ad eum tabulis æreis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Juda et Jonatha fratribus ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 18)
Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Judæorum fratribus salutem (Liber I Maccabaeorum 14, 20)
sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 25)
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
Simon autem Matthathiæ filius ex filiis Jarib et fratres ejus dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suæ ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam (Liber I Maccabaeorum 14, 29)
et munivit civitates Judææ et Bethsuram quæ erat in finibus Judææ ubi erant arma hostium antea et posuit illic præsidium viros judæos (Liber I Maccabaeorum 14, 33)
et Joppen munivit quæ erat ad mare et Gazaram quæ est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Judæos et quæcumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis (Liber I Maccabaeorum 14, 34)
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suæ et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hæc omnia et justitiam et fidem quam conservavit genti suæ et exquisivit omni modo exaltare populum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati (Liber I Maccabaeorum 14, 36)