Encontrados 5422 resultados para: Rat
tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam (Liber Iudith 14, 3)
quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt (Liber Iudith 14, 8)
porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret (Liber Iudith 14, 9)
intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad prœlium (Liber Iudith 14, 12)
porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis (Liber Iudith 16, 23)
erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith (Liber Iudith 16, 24)
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)
erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ ex quo defunctus est Manasses vir ejus (Liber Iudith 16, 26)
erat autem diebus festis procedens cum gloria magna (Liber Iudith 16, 27)
cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus jussit convivium præparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat (Liber Esther 1, 5)
et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat (Liber Esther 1, 6)
bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et præcipuum ponebatur (Liber Esther 1, 7)