Encontrados 5422 resultados para: Rat
Obededom vero et filiis ejus ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium (Liber I Paralipomenon 26, 15)
ad orientem vero Levitæ sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini (Liber I Paralipomenon 26, 17)
porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum (Liber I Paralipomenon 26, 20)
filii Jeiheli Zathan et Johel frater ejus super thesauros domus Domini (Liber I Paralipomenon 26, 22)
fratres quoque ejus Eliezer cujus filius Raabia et hujus filius Isajas et hujus filius Joram hujus quoque filius Zechri sed et hujus filius Selemith (Liber I Paralipomenon 26, 25)
ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)
de bellis et manubiis prœliorum quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini (Liber I Paralipomenon 26, 27)
hæc autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Joab filius Sarviæ omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum ejus (Liber I Paralipomenon 26, 28)
Saaritis vero præerat Chonenias et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et ad judicandum eos (Liber I Paralipomenon 26, 29)
porro de Hebronitis Asabias et fratres ejus viri fortissimi mille septingenti præerant Israheli trans Jordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis (Liber I Paralipomenon 26, 30)
fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis (Liber I Paralipomenon 26, 32)
primæ turmæ in primo mense Isboam præerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia (Liber I Paralipomenon 27, 2)