Encontrados 5422 resultados para: Rat
reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 11)
perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prœlium et fugavit eos (Liber I Paralipomenon 19, 14)
porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Joab in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 19, 15)
videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiæ Adadezer erat dux eorum (Liber I Paralipomenon 19, 16)
videntes autem servi Adadezer se ab Israël esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 19)
populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 20, 3)
aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium (Liber I Paralipomenon 20, 5)
sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus (Liber I Paralipomenon 20, 6)
hic blasphemavit Israël et percussit eum Jonathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum ejus (Liber I Paralipomenon 20, 7)
dixitque David ad Joab et ad principes populi ite et numerate Israël a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam (Liber I Paralipomenon 21, 2)
deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israël numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Juda autem trecenta septuaginta milia bellatorum (Liber I Paralipomenon 21, 5)
displicuit autem Deo quod jussum erat et percussit Israël (Liber I Paralipomenon 21, 7)