Mosaico decorativo

Encontrados 5422 resultados para: Rat

  • porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israël nomen autem matris ejus Naama Ammanites (Liber I Regum 14, 21)

  • et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quæ fecerat Salomon (Liber I Regum 14, 26)

  • ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 15, 3)

  • eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei (Liber I Regum 15, 5)

  • insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco ejus quem consecraverat subvertitque specum ejus et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron (Liber I Regum 15, 13)

  • excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis (Liber I Regum 15, 14)

  • et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa (Liber I Regum 15, 15)

  • bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 16)

  • tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiæ dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber I Regum 15, 18)

  • rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna ejus quibus ædificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha (Liber I Regum 15, 22)

  • cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis (Liber I Regum 15, 29)

  • propter peccata Hieroboam quæ peccaverat et quibus peccare fecerat Israël et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israël (Liber I Regum 15, 30)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina